Talált 522 Eredmények: Manus
Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus. Facies autem et pennae illorum quattuor: (Prophetia Ezechielis 1, 8)
Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae. (Prophetia Ezechielis 2, 9)
Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. (Prophetia Ezechielis 3, 14)
Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 3, 22)
Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. (Prophetia Ezechielis 7, 17)
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)
Rex lugebit, et princeps induetur horrore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 7, 27)
Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei, (Prophetia Ezechielis 8, 1)
Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)
Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem”. Ingressusque est in conspectu meo. (Prophetia Ezechielis 10, 2)
et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)
Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, (Prophetia Ezechielis 10, 8)