Mosaico decorativo

Talált 3589 Eredmények: Man

  • Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis, (Liber Ruth 1, 3)

  • qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis. (Liber Ruth 1, 4)

  • Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me”. (Liber Ruth 1, 13)

  • Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: “Si permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam”. Cui illa respondit: “Vade, filia mea”. (Liber Ruth 2, 2)

  • et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum requievit”. (Liber Ruth 2, 7)

  • Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint”. (Liber Ruth 2, 9)

  • Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens: “Etiam inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam; (Liber Ruth 2, 15)

  • quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat”. (Liber Ruth 2, 16)

  • Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua. (Liber Ruth 2, 23)

  • Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit. (Liber Ruth 3, 7)

  • Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina