Talált 3589 Eredmények: Man
Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel. (Liber Deuteronomii 17, 20)
sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet; (Liber Deuteronomii 19, 5)
— si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore — addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis, (Liber Deuteronomii 19, 9)
mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur: (Liber Deuteronomii 19, 12)
Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. (Liber Deuteronomii 19, 21)
Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii (Liber Deuteronomii 20, 13)
Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est, (Liber Deuteronomii 21, 6)
et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt; (Liber Deuteronomii 21, 7)
Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes. (Liber Deuteronomii 23, 26)
Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, (Liber Deuteronomii 24, 1)