Mosaico decorativo

Talált 3589 Eredmények: Man

  • ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”; (Liber Deuteronomii 8, 17)

  • Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu (Liber Deuteronomii 9, 15)

  • arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro; (Liber Deuteronomii 9, 17)

  • Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti. (Liber Deuteronomii 9, 26)

  • Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. (Liber Deuteronomii 10, 3)

  • custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi obser vationem eius et praecepta, iudicia atque mandata omni tempore. (Liber Deuteronomii 11, 1)

  • Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium, (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini, (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum, lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 11, 9)

  • Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra, (Liber Deuteronomii 11, 13)

  • Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et ligate ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate quasi appensum quid. (Liber Deuteronomii 11, 18)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina