Talált 3589 Eredmények: Man
Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 36, 13)
Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai, (Liber Deuteronomii 1, 4)
“Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; (Liber Deuteronomii 1, 6)
murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)
Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis. (Liber Deuteronomii 1, 46)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)
cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)
Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. (Liber Deuteronomii 2, 24)
Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die. (Liber Deuteronomii 2, 30)
Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)
Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon”. (Liber Deuteronomii 3, 2)
Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem. (Liber Deuteronomii 3, 3)