Talált 3589 Eredmények: Man
Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. (Actus Apostolorum 16, 27)
Paulus autem dixit eis: “Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant”. (Actus Apostolorum 16, 37)
Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent; (Actus Apostolorum 16, 38)
Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt, (Actus Apostolorum 17, 6)
Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. (Actus Apostolorum 17, 14)
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)
Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; (Actus Apostolorum 17, 25)
et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. (Actus Apostolorum 18, 3)
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18, 6)
Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit, (Actus Apostolorum 18, 20)
Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. (Actus Apostolorum 18, 23)