Talált 3589 Eredmények: Man
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)
Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; (Prophetia Michaeae 7, 16)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper?”. (Prophetia Nahum 3, 19)
Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali! (Prophetia Habacuc 2, 9)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)
Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. (Prophetia Habacuc 3, 4)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. (Prophetia Habacuc 3, 10)
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus (Prophetia Sophoniae 1, 4)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 3)
Et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi desertum. (Prophetia Sophoniae 2, 13)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)