Mosaico decorativo

Talált 3589 Eredmények: Man

  • Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris. (Canticum Canticorum 5, 14)

  • Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)

  • mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)

  • Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 14)

  • quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum. (Liber Sapientiae 1, 2)

  • Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, (Liber Sapientiae 1, 12)

  • Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)

  • si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. (Liber Sapientiae 4, 5)

  • Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina