Talált 3589 Eredmények: Man
Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, (Liber Psalmorum 149, 6)
ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, (Liber Psalmorum 149, 8)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, (Liber I Maccabaeorum 1, 44)
Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem. (Liber I Maccabaeorum 1, 51)
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, (Liber I Maccabaeorum 1, 62)
et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)
Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum; (Liber I Maccabaeorum 2, 47)
et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori. (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 2, 53)