Talált 1298 Eredmények: Mal
Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 3)
Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis; (Liber Exodus 8, 14)
et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. (Liber Exodus 9, 11)
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12, 21)
Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)
Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17, 9)
Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. (Liber Exodus 17, 10)
Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec. (Liber Exodus 17, 11)
Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)