Talált 446 Eredmények: Mãe
vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. (Liber Genesis 41, 22)
et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)
Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit. (Liber Genesis 43, 30)
Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos". (Liber Genesis 44, 29)
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46, 22)
Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem. (Liber Genesis 46, 25)
Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)
Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)
Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)