Mosaico decorativo

Talált 446 Eredmények: Mãe

  • Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)

  • Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius. (Liber I Maccabaeorum 6, 37)

  • et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. (Liber I Maccabaeorum 8, 26)

  • et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. (Liber I Maccabaeorum 8, 28)

  • et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)

  • Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens: (Liber I Maccabaeorum 10, 51)

  • Et respondit rex Ptolemaeus dicens: “Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum! (Liber I Maccabaeorum 10, 55)

  • Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)

  • Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 11, 3)

  • Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala. (Liber I Maccabaeorum 11, 8)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina