Talált 2237 Eredmények: Lia
De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum; Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. (Liber Numeri 26, 29)
Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum; et Helec, a quo familia Helecitarum; (Liber Numeri 26, 30)
et Asriel, a quo familia Asrielitarum; et Sechem, a quo familia Sechemitarum; (Liber Numeri 26, 31)
et Semida, a quo familia Semidaitarum; et Hepher, a quo familia Hepheritarum. (Liber Numeri 26, 32)
Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat sed tantum filias, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Numeri 26, 33)
Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo milia septingenti. (Liber Numeri 26, 34)
Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum; Becher, a quo familia Becheritarum; Thehen, a quo familia Thehenitarum. (Liber Numeri 26, 35)
Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. (Liber Numeri 26, 36)
Hae sunt cognationes filiorum Ephraim, quarum numerus fuit triginta duo milia quingenti. Isti sunt filii Ioseph per familias suas. (Liber Numeri 26, 37)
Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum; Asbel, a quo familia Asbelitarum; Ahiram, a quo familia Ahiramitarum; (Liber Numeri 26, 38)
Supham, a quo familia Suphamitarum; Hupham, a quo familia Huphamitarum. (Liber Numeri 26, 39)
Filii Bela: Ared et Naaman; de Ared familia Areditarum, de Naaman familia Naamanitarum. (Liber Numeri 26, 40)