Talált 2237 Eredmények: Lia
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. (Prophetia Ezechielis 26, 16)
Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 16)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius. (Prophetia Ezechielis 30, 8)
Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 18)
Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)
Super ruinam eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius erunt universae bestiae campi, (Prophetia Ezechielis 31, 13)
Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum. (Prophetia Ezechielis 31, 17)
et proiciam te in terram, super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae; (Prophetia Ezechielis 32, 4)
Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem pompam eius plangent eum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 16)
“Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 18)
Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius descenderunt: “Tacent incircumcisi interfecti gladio!”. (Prophetia Ezechielis 32, 21)