Mosaico decorativo

Talált 2237 Eredmények: Lia

  • IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem. (Lamentationes 2, 10)

  • CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)

  • SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae?”. (Lamentationes 2, 15)

  • SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • HE. Misit in renibus meis filias pharetrae suae. (Lamentationes 3, 13)

  • CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)

  • PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus in contritione filiae populi mei. (Lamentationes 3, 48)

  • AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis filiabus urbis meae. (Lamentationes 3, 51)

  • GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. (Lamentationes 4, 3)

  • VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina