Talált 2237 Eredmények: Lia
Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito; (Liber Ecclesiasticus 31, 23)
ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 12)
Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se? (Liber Ecclesiasticus 34, 31)
et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)
Innova signa et itera mirabilia, (Liber Ecclesiasticus 36, 6)
Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 10)
Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. (Liber Ecclesiasticus 36, 23)
Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. (Liber Ecclesiasticus 37, 7)
Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso. (Liber Ecclesiasticus 37, 8)
A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)
Noli consiliari cum invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea, quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, (Liber Ecclesiasticus 37, 12)
Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. (Liber Ecclesiasticus 38, 27)