Talált 2237 Eredmények: Lia
Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius? (Liber I Maccabaeorum 2, 10)
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. (Liber I Maccabaeorum 2, 58)
Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia. (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Et acceperunt spolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 3, 12)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel. (Liber I Maccabaeorum 3, 15)
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos; (Liber I Maccabaeorum 3, 20)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)
et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies, (Liber I Maccabaeorum 3, 49)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; (Liber I Maccabaeorum 3, 51)
Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte, (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)