Talált 1930 Eredmények: Levitarumque generationis Levi filii Aaron Hierusalem et Levitarum servientibus Levi tribum templum cantores
Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)
Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron. (Liber Genesis 46, 13)
Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. (Liber Genesis 46, 14)
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. (Liber Genesis 46, 16)
Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. (Liber Genesis 46, 17)
Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. (Liber Genesis 46, 18)
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)
Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46, 22)
Filii Dan: Husim. (Liber Genesis 46, 23)