Talált 444 Eredmények: Lar
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem. (Liber II Regum 17, 4)
Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? (Liber II Regum 18, 20)
Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum; (Liber I Paralipomenon 7, 22)
misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)
Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii (Liber I Paralipomenon 28, 11)
“Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris”. (Liber I Paralipomenon 28, 19)
filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 13)
Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 8)