Talált 444 Eredmények: Lar
Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. (Evangelium secundum Ioannem 7, 1)
Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. (Evangelium secundum Ioannem 11, 19)
Cum ergo exisset, dicit Iesus: “Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; (Evangelium secundum Ioannem 13, 31)
si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 15, 8)
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 14)
Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: “Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. (Evangelium secundum Ioannem 17, 5)
et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 10)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)