Talált 147 Eredmények: Iuda
scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias et societatem, quam fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius; (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione, (Liber II Maccabaeorum 2, 19)
Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis. (Liber II Maccabaeorum 12, 39)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)
Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat. (Liber II Maccabaeorum 14, 18)
Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi. (Liber II Maccabaeorum 15, 1)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant. (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus. (Liber II Maccabaeorum 15, 26)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)