Talált 2367 Eredmények: Israel
Et ait David: “Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. (Liber I Samuelis 23, 10)
Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo”. Et ait Dominus: “Descendet”. (Liber I Samuelis 23, 11)
“Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc”. (Liber I Samuelis 23, 17)
Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. (Liber I Samuelis 24, 3)
Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. (Liber I Samuelis 24, 15)
Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel, (Liber I Samuelis 24, 21)
Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. (Liber I Samuelis 25, 1)
Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, (Liber I Samuelis 25, 30)
Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)
Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 34)
Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. (Liber I Samuelis 26, 2)
Et ait David ad Abner: “Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. (Liber I Samuelis 26, 15)