Talált 2367 Eredmények: Israel
Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit (Liber Iosue 10, 34)
Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. (Liber Iosue 10, 36)
Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit (Liber Iosue 10, 38)
Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. (Liber Iosue 10, 40)
universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. (Liber Iosue 10, 42)
Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala. (Liber Iosue 10, 43)
conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. (Liber Iosue 11, 5)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)
Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias; (Liber Iosue 11, 8)
Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit. (Liber Iosue 11, 13)
Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt. (Liber Iosue 11, 14)
Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius, (Liber Iosue 11, 16)