Talált 2367 Eredmények: Israel
In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; (Liber Isaiae 17, 7)
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17, 9)
In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae, (Liber Isaiae 19, 24)
cui benedicet Dominus exercituum dicens: “Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel”. (Liber Isaiae 19, 25)
Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. (Liber Isaiae 21, 10)
et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est”. (Liber Isaiae 21, 17)
Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. (Liber Isaiae 24, 15)
Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus. (Liber Isaiae 27, 6)
Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. (Liber Isaiae 27, 12)
Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt; (Liber Isaiae 29, 19)
sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)
Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra Sanctum Israel”. (Liber Isaiae 30, 11)