Talált 2367 Eredmények: Israel
Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus. (Liber Thobis 14, 7)
Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumque fecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum, et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium. (Liber Iudith 4, 1)
Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illis Ioachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant in Ierusalem. (Liber Iudith 4, 8)
Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiunio magno; (Liber Iudith 4, 9)
Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini. (Liber Iudith 4, 11)
Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et in improperium, gaudium gentibus. (Liber Iudith 4, 12)
Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel. (Liber Iudith 4, 15)
Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula. (Liber Iudith 5, 1)
“Non enim timebimus a filiis Israel; ecce enim populus, in quo non est virtus neque potestas in pugnam validam. (Liber Iudith 5, 23)
“Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)
Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manus filiorum Israel. (Liber Iudith 6, 10)
Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, (Liber Iudith 6, 14)