Mosaico decorativo

Talált 2367 Eredmények: Israel Map

  • Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum talentis argenti. (Liber II Paralipomenon 25, 6)

  • Venit autem homo Dei ad illum et ait: “O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. (Liber II Paralipomenon 25, 7)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: “Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel?”. Et respondit ei homo Dei: “Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura”. (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)

  • Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. (Liber II Paralipomenon 25, 21)

  • Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 25, 22)

  • Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Paralipomenon 25, 25)

  • Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 25, 26)

  • Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 27, 7)

  • sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim. (Liber II Paralipomenon 28, 2)

  • Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 3)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina