Talált 799 Eredmények: Ira
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, (Prophetia Sophoniae 1, 15)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)
“Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. (Prophetia Zachariae 1, 2)
Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. (Prophetia Zachariae 1, 12)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum, (Prophetia Zachariae 8, 14)
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)
Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. (Prophetia Malachiae 1, 4)