Talált 799 Eredmények: Ira
et dixerunt eis: “Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel”. (Liber II Paralipomenon 28, 13)
In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 25)
Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae. (Liber II Paralipomenon 29, 10)
Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius. (Liber II Paralipomenon 30, 8)
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 32, 25)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)
Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 33, 25)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)
filii Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; (Liber Esdrae 2, 25)
Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. (Liber Esdrae 5, 12)
Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. (Liber Esdrae 7, 23)
numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae et salus? (Liber Esdrae 9, 14)