Talált 61 Eredmények: Ionathas
Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio; (Liber I Maccabaeorum 11, 63)
Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. (Liber I Maccabaeorum 11, 67)
Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit. (Liber I Maccabaeorum 11, 71)
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam; (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: “Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum”. (Liber I Maccabaeorum 12, 3)
Et hoc est exemplum epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis: (Liber I Maccabaeorum 12, 5)
“Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)