Talált 1351 Eredmények: In Domum Suam
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 1)
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Et surrexit et abiit in domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 7)
Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, (Evangelium secundum Matthaeum 9, 23)