Talált 745 Eredmények: Illi
Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, (Evangelium secundum Lucam 13, 8)
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “Mulier, dimissa es ab infirmitate tua”, (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum. (Evangelium secundum Lucam 13, 13)
Ait autem illi quidam: “Domine, pauci sunt, qui salvantur?”. Ipse autem dixit ad illos: (Evangelium secundum Lucam 13, 23)
In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere”. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)