Talált 745 Eredmények: Illi
Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. (19a) Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. (Liber Esther 9, 19)
statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum. (Liber Esther 9, 31)
et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)
Dixit autem illi uxor sua: “Adhuctu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere”. (Liber Iob 2, 9)
Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi”. (Liber Iob 5, 27)
“Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur? (Liber Iob 11, 2)
Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. (Liber Iob 20, 13)
“Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. (Liber Iob 21, 19)
Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? (Liber Iob 21, 31)
Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! (Liber Iob 26, 3)
quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? (Liber Iob 31, 14)
Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. (Liber Iob 31, 37)