Talált 474 Eredmények: Illa
At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
At illa dixit: “Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 27)
Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “Quis putas maior est in regno caelorum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
In illa hora dixit Iesus turbis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. (Evangelium secundum Marcum 1, 30)
venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. (Evangelium secundum Marcum 3, 25)