Talált 257 Eredmények: Ignis Columna
anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec consumatur; (Liber Ecclesiasticus 23, 22)
Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. (Liber Ecclesiasticus 24, 7)
Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit; et, si exspueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore tuo proficiscuntur. (Liber Ecclesiasticus 28, 14)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. (Liber Ecclesiasticus 36, 26)
Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)
Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit. (Liber Ecclesiasticus 40, 32)
Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)
Fecit illis monstra et consumpsit illos in flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 45, 24)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)