Talált 2561 Eredmények: Ibi
Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum. (Liber Iudith 5, 10)
“Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die”. (Liber Iudith 6, 19)
Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae, (Liber Iudith 8, 5)
Quia non sicut illos combussit in inquisitionem cordis illorum et in nos non ultus est, sed in monitionem flagellat Dominus appropinquantes sibi”. (Liber Iudith 8, 27)
Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)
Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet”. (Liber Iudith 10, 16)
Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissent me, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec. (Liber Iudith 11, 2)
Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei”. (Liber Iudith 11, 4)
Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem. (Liber Iudith 11, 11)
Et miserunt in Ierusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, qui transtulerint eis illationem a senioribus. (Liber Iudith 11, 14)
Et erit ut, cum nuntiatum fuerit, et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die. (Liber Iudith 11, 15)
Et veniens indicabo illud tibi, et exies in omni virtute tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis. (Liber Iudith 11, 18)