Mosaico decorativo

Talált 2561 Eredmények: Ibi

  • Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis. (Liber Nehemiae 9, 35)

  • “Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri”. (Liber Nehemiae 10, 1)

  • Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 40)

  • Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum 29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem. (Liber Nehemiae 12, 28)

  • praecepique, et emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et tus. (Liber Nehemiae 13, 9)

  • Et ibi Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudae in Ierusalem. (Liber Nehemiae 13, 16)

  • Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens: (Liber Nehemiae 13, 25)

  • Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit mihi: “Pater!”. Et ego dixi illi: “Ecce ego, fili”. Et respondens ait: “Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem laqueo suffocatus est”. (Liber Thobis 2, 3)

  • Et illa mihi dixit: “Munere mihi datus est supra mercedem”. Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: “Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt”. (Liber Thobis 2, 14)

  • Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam”. (Liber Thobis 3, 6)

  • Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. (Liber Thobis 3, 11)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina