Mosaico decorativo

Talált 2561 Eredmények: Ibi

  • sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: (Prophetia Danielis 2, 28)

  • Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)

  • Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. (Prophetia Danielis 2, 33)

  • Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; (Prophetia Danielis 2, 37)

  • Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae. (Prophetia Danielis 2, 43)

  • Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: “Non oportet nos de hac re respondere tibi: (Prophetia Danielis 3, 16)

  • Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus”. (Prophetia Danielis 3, 18)

  • Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra. (Prophetia Danielis 4, 6)

  • Quod autem praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli. (Prophetia Danielis 4, 23)

  • Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum; sic longitudo erit prosperitati tuae”. (Prophetia Danielis 4, 24)

  • Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo ruit: “Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transiit a te, (Prophetia Danielis 4, 28)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina