Talált 2561 Eredmények: Ibi
Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi. (Liber Ecclesiasticus 39, 15)
Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)
Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. (Liber Ecclesiasticus 40, 21)
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; (Liber Ecclesiasticus 40, 30)
Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni; (Liber Ecclesiasticus 41, 5)
Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni: (Liber Ecclesiasticus 41, 15)
Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 41, 17)
Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; (Liber Ecclesiasticus 42, 9)
Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi? (Liber Ecclesiasticus 48, 4)
Oratio Iesu filii Sirach. “Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)
Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomini Domini. (Liber Ecclesiasticus 51, 17)