Talált 2561 Eredmények: Ibi
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit. (Liber Proverbiorum 25, 10)
Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. (Liber Proverbiorum 25, 16)
prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)
responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti. (Liber Proverbiorum 26, 6)
Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola. (Liber Proverbiorum 26, 7)
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. (Liber Proverbiorum 26, 12)
Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias. (Liber Proverbiorum 26, 16)
sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)
Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus. (Liber Proverbiorum 29, 13)
Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et puniaris. (Liber Proverbiorum 30, 10)