Talált 112 Eredmények: Hit
Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 34)
Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “Vivat rex! Vivat rex!”. (Liber II Samuelis 16, 16)
Dixit autem Absalom ad Achitophel: “Inite consilium quid agere debeamus”. (Liber II Samuelis 16, 20)
Et ait Achitophel ad Absalom: “Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt”. (Liber II Samuelis 16, 21)
Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)
Dixitque Achitophel ad Ab salom: “Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)
Ait autem Absalom: “Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat”. (Liber II Samuelis 17, 5)
Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere”. (Liber II Samuelis 17, 6)
Et dixit Chusai ad Absalom: “Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice”. (Liber II Samuelis 17, 7)
Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; (Liber II Samuelis 17, 15)