Talált 220 Eredmények: Gloria
Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. (Liber Proverbiorum 25, 2)
Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria. (Liber Proverbiorum 25, 27)
Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria. (Liber Proverbiorum 26, 1)
In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. (Liber Proverbiorum 28, 12)
Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)
Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. (Liber Sapientiae 9, 11)
Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)
Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio; (Liber Ecclesiasticus 3, 12)