Talált 472 Eredmények: Filium
Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 22, 10)
Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: “ (Liber I Paralipomenon 22, 17)
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel (Liber I Paralipomenon 23, 1)
Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 5)
Dixitque mihi: “Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea; ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. (Liber I Paralipomenon 28, 6)
Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)
Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia; et fecerunt regem secundo Salomonem filium David atque unxerunt Domino in principem et Sadoc in pontificem. (Liber I Paralipomenon 29, 22)
Et addidit dicens: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 11)
filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 13)
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 9, 29)
Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 10, 15)
“Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: (Liber II Paralipomenon 11, 3)