Talált 469 Eredmények: Filiorum
Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio: (Liber Iosue 21, 20)
Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim. (Liber Iosue 21, 40)
Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 41)
Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel, (Liber Iosue 22, 11)
Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; (Liber Iosue 22, 30)
Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. (Liber Iosue 24, 32)
ut discerent certare cum hostibus generationes filiorum Israel, quae non habebant consuetudinem proeliandi: (Liber Iudicum 3, 2)
Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: “Dominus pax”; usque in praesentem diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 6, 24)
Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 8, 32)
ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant. (Liber Iudicum 9, 24)
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)
Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)