Mosaico decorativo

Talált 469 Eredmények: Filiorum

  • Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. (Liber Iosue 9, 26)

  • Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: “Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon”. (Liber Iosue 10, 12)

  • Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)

  • Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; (Liber Iosue 12, 2)

  • omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)

  • et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; (Liber Iosue 13, 10)

  • Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 15)

  • Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 13, 23)

  • terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba; (Liber Iosue 13, 25)

  • Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. (Liber Iosue 13, 28)

  • Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem: (Liber Iosue 13, 29)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina