Talált 480 Eredmények: Fili Hominis
Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. (Liber Ecclesiasticus 13, 31)
Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Et vias illius quis intellegit et procellam, quam nec oculus videbit hominis? (Liber Ecclesiasticus 16, 21)
Audi me, fili, et disce prudentiam sensus, (Liber Ecclesiasticus 16, 24)
Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. (Liber Ecclesiasticus 17, 18)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali. (Liber Ecclesiasticus 18, 15)
amictus corporis et risus dentium et gressus hominis enuntiant de illo. (Liber Ecclesiasticus 19, 27)
Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)