Talált 234 Eredmények: Facta
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)
Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)
Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. (Evangelium secundum Lucam 9, 29)
Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. (Evangelium secundum Lucam 9, 34)
Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. (Evangelium secundum Lucam 9, 35)
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
Ait autem Iesus ad eum: “Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo. (Evangelium secundum Lucam 22, 14)
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)