Talált 4294 Eredmények: Fé
Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem. (Liber Leviticus 27, 13)
Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)
Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)
Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum. (Liber Numeri 4, 10)
Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum. (Liber Numeri 4, 12)
Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt”. (Liber Numeri 4, 16)
Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)
Tam masculum quam feminam eicite de castris, ne contaminent ea, cum habitaverim cum eis”. (Liber Numeri 5, 3)
Feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)
“Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit; (Liber Numeri 5, 6)