Talált 4294 Eredmények: Fé
Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit, (Liber Leviticus 4, 13)
et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 4, 14)
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus, (Liber Leviticus 4, 16)
Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 20)
Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis. (Liber Leviticus 4, 21)
Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque, (Liber Leviticus 4, 22)
aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum (Liber Leviticus 4, 23)
aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam; (Liber Leviticus 4, 28)
Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)
Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi. (Liber Leviticus 4, 35)
et offerat Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius. (Liber Leviticus 5, 6)
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; (Liber Leviticus 5, 7)