Talált 4294 Eredmények: Fé
Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)
Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi. (Liber Ecclesiasticus 21, 11)
Stultus a fenestra respiciet in domum, vir autem eruditus foris stabit. (Liber Ecclesiasticus 21, 26)
Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. (Liber Ecclesiasticus 22, 10)
Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. (Liber Ecclesiasticus 22, 18)
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)
Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
Non perfecit primus scire ipsam, sic nec ultimus investigavit eam. (Liber Ecclesiasticus 24, 38)
Penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in Domino; (Liber Ecclesiasticus 24, 45)
Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)