Talált 4294 Eredmények: Fé
Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)
Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)
antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether. (Canticum Canticorum 2, 17)
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. (Canticum Canticorum 3, 8)
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; (Canticum Canticorum 3, 9)
columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem, (Canticum Canticorum 3, 10)
dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. (Canticum Canticorum 4, 2)
Antequam aspiret dies, et festinent umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis. (Canticum Canticorum 4, 6)
Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. (Canticum Canticorum 4, 14)
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 6)
una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam: (Canticum Canticorum 6, 9)